「エメラルド・タブレット」について


ラテン語本文
*その他英訳はこちらを参照してみて下さい。

エメラルド・タブレット解説

─当サイト関連文書─
ヘルメス主義の世界観


「エメラルド・タブレット」ラテン語本文

Verum, sine mendacio, certum, et verissimum:

Quod est inferius est sicut quod est superius,

et quod est superius est sicut quod est inferius,

ad perpetranda miracula rei unius.

Et sicut res omnes fuerunt ab uno, meditatione unius,

sic omnes res natae ab hac una re, adaptatione.

Pater eius est sol; mater eius est luna.

Portavit illud ventus in ventre suo; nutrix eius terra est.

Pater omnis telesmi totius mundi est hic.

Virtus eius integra est, si versa fuerit in terram.

Separabis terram ab igne, subtile ab pisso, suaviter, magno cum ingenio.

Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram,

et recipit vim superiorum et inferiorum.

Sic habebis gloriam totius mundi.

Ideo fugiet a te omnis obscuritas.

Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis,

quia vincet omnem rem subtilem,

omnemque solidam penetrabit.

Sic mundus creatus est.

Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est his.

Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus,

habens tres partes philosophiae totius mundi.

Completum est quod dixi de operatione solis.


The Latin Text of Secretum Secretorum (c. 1140)


back